Missale Romanum - Dominica V "per annum"

Tempus "per annum"

DOMINICA V “ PER ANNUM ”

Ant. ad introitum          Ps 94, 6-7 
Veníte, adorémus Deum,
et procidámus ante Dóminum, qui fecit nos;
quia ipse est Dóminus Deus noster.

Collecta
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine,
contínua pietáte custódi,
ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur,
tua semper protectióne muniátur.
Per Dóminum.

Super oblata
Dómine Deus noster, qui has pótius creatúras
ad fragilitátis nostræ subsídium condidísti,
tríbue, quǽsumus,
ut étiam æternitátis nobis fiant sacraméntum.
Per Christum.

Ant. ad communionem         Cf. Ps 106, 8-9
Confiteántur Dómino misericórdiæ eius,
et mirabília eius fíliis hóminum,
quia satiávit ánimam inánem,
et ánimam esuriéntem satiávit bonis.

Vel:          Mt 5, 5-6
Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur.
Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam,
quóniam ipsi saturabúntur.

Post communionem
Deus, qui nos de uno pane et de uno cálice
partícipes esse voluísti,
da nobis, quǽsumus, ita vívere, ut, unum in Christo effécti,
fructum afferámus pro mundi salúte gaudéntes.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario