PRAEFATIO DE EPIPHANIA DOMINI
De Christo lumine gentium
38. Sequens praefatio dicitur in Missis de sollemnitate Epiphaniae. Dici potest, una cum praefationibus de Nativitate, etiam diebus post Epiphaniam usque ad sabbatum, quod praecedit festum Baptismi Domini.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:
Quia ipsum in Christo salútis nostrae mystérium
hódie ad lumen géntium revelásti,
et, cum in substántia nostrae mortalitátis appáruit,
nova nos immortalitátis eius glória reparásti.
Et ídeo cum Angelis et Archángelis,
cum Thronis et Dominatiónibus,
cumque omni milítia caeléstis exércitus,
hymnum glóriae tuae cánimus,
sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
In sollemnitate Epiphaniae, quando adhibetur Canon romanus dicitur Communicántes proprium.
No hay comentarios:
Publicar un comentario