Missale Romanum - S. Antonii, abbatis

Proprium de Sanctis
Ianuarius

Die 17 ianuarii
S. Antonii, abbatis
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 91,13-14 
Iustus ut palma florébit, sicut cedrus Líbani multiplicábitur, plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.

Collecta 
Deus, qui beáto António abbáti 
tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, 
eius nobis interventióne concéde, 
ut, abnegántes nosmetípsos,
te iúgiter super ómnia diligámus. 
Per Dóminum.
Super oblata 
Accépta tibi sint, Dómine, quaesumus, 
múnera nostrae servitútis, 
pro beáti Antónii commemoratióne altári tuo propósita, 
et concéde, ut, a terrénis impediméntis absolúti, 
te solo dívites efficiámur. 
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 19,21 
Si vis perféctus esse, vade, vende quae habes, et da paupéribus, et séquere me, dicit Dóminus.

Post communionem 
Sacraméntis tuis, Dómine, salúbriter enutrítos, 
cunctas fac nos semper insídias inimíci superáre, 
qui beáto António dedísti contra potestátes tenebrárum 
claras reférre victórias. 
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario