Missale Romanum - In Praesentatione Domini

Proprium de Sanctis
Februarius

Die 2 februarii
IN PRAESENTATIONE DOMINI
Festum

De benedictione et processione candelarum

Forma prior: Processio

1. Hora competenti fit collecta in ecclesia minore vel in alio loco apto extra ecclesiam, ad quam processio tendit. Fideles tenent in manibus candelas non accensas.

2. Accedit sacerdos cum ministris, indutus paramentis albis sicut ad Missam; sed pro casula sacerdos sumere potest pluviale, quod deponit, expleta processione.

3. Dum accenduntur candelae, cantatur antiphona vel alius cantus aptus.

4. Sacerdos, cantu absoluto, ad populum conversus dicit: 

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti


Postea populum de more salutat, ac deinde introductoriam monitionem profert, qua fideles ad celebrandum ritum huius festi actuose et conscie invitantur, his vel similibus verbis:

Fratres caríssimi: Ante dies quadragínta celebrávimus cum gáudio festum Nativitátis Dómini. Hódie vero occúrrit dies ille beátus, quo Iesus a María et Ioseph praesentátus est in templo, extérius quidem legem implens, rerum veritáte autem occúrrens pópulo suo credénti. Spíritu Sancto impúlsi, in templum venérunt beáti illi senes et cognovérunt Dóminum eódem Spíritu illumináti, et conféssi sunt eum in exsultatióne. Ita et nos, congregáti in unum per Spíritum Sanctum, procedámus ad domum Dei óbviam Christo. Inveniémus eum et cognoscémus in fractióne panis, donec véniat maniféstus in glória.

5. Post monitionem sacerdos benedicit candelas, dicens, extensis manibus: 

Orémus. 
Deus, omnis lúminis fons et orígo, 
qui iusto Simeóni Lumen ad revelatiónem géntium 
hódie demonstrásti, 
te súpplices deprecámur,
ut hos céreos sanctificáre tua X benedictióne dignéris, 
tuae plebis vota suscípiens, 
quae ad tui nóminis laudem eos gestatúra concúrrit, 
quátenus per virtútum sémitam 
ad lucem indeficiéntem perveníre mereátur. 
Per Christum Dóminum nostrum. 
R/. Amen.

Vel: 

Deus, lumen verum, aetérnae lucis propagátor et auctor, 
córdibus infúnde fidélium perpétui lúminis claritátem, 
ut, quicúmque in templo sancto tuo splendóre 
praeséntium lúminum adornántur, 
ad lumen glóriae tuae felíciter váleant perveníre. 
Per Christum Dóminum nostrum. 
R/. Amen.

Et aspergit candelas aqua benedicta, nihil dicens, incensum imponit ad processionem.

6. Tunc sacerdos accipit a diacono vel ministro candelam accensam sibi praeparatam et incipit processio, clamante diacono (vel, eo deficiente, ipso sacerdote):

7. Omnes, candelas accensas gestant. Progrediente processione cantatur una alterave ex antiphonis quae sequuntur, scilicet antiphona Lumen ad revelatiónem cum cantico (Lc 2, 29-32), vel antiphona Adórna vel alius cantus aptus:


Ant. Lumen ad revelatiónem géntium, 
et glóriam plebis tuae Israel. 

1. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace.

Ant. Lumen ad revelatiónem géntium... 

2. Quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum.

Ant. Lumen ad revelatiónem géntium... 

3. Quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum.

Ant. Lumen ad revelatiónem géntium...

II

Ant.
Adórna thálamum tuum, Sion, 
et súscipe Regem Christum: 
ampléctere Maríam, quae est caeléstis porta: 
ipsa enim portat Regem glóriae novi lúminis: 
subsístit Virgo, 
addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum: 
quem accípiens Símeon in ulnas suas, praedicávit pópulis, 
Dóminum eum esse vitae et mortis, et Salvatórem mundi.

8. Ingrediente processione in ecclesiam, cantatur introitus Missae. Sacerdos, cum ad altare pervenerit, illud veneratur et, pro opportunitate, incensat. Deinde pergit ad sedem, ubi, deposito pluviali, si illud adhibuit in processione, et assumpta casula, post cantatum hymnum Glória in excélsis, dicit de more collectam. Missa prosequitur modo consueto.

Forma altera: Introitus sollemnis

9. Sicubi processio fieri nequit, fideles congregantur in ecclesia, candelas in manibus tenentes. Sacerdos, indutus sacris vestibus pro Missa coloris albi, cum ministris et aliqua deputatione fidelium accedit ad locum aptum, vel ante portam vel in ipsa ecclesia, ubi saltem magna pars fidelium ritum commode participare possit.

10. Cum sacerdos ad locum pro benedictione candelarum statutum pervenerit, accenduntur candelae, dum canitur antiphona Ecce Dóminus (n. 3), vel alius cantus aptus.

11. Deinde sacerdos, post salutationem et monitionem, benedicit candelas, ut supra nn. 4-5; et fit processio ad altare, cum cantu (nn. 6-7). Ad Missam ea servantur quae supra n. 8 indicantur.

Ad Missam

Ant. ad introitum Cf. Ps 47,10-11 
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae; iustítia plena est déxtera tua.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta 
Omnípotens sempitérne Deus, 
maiestátem tuam súpplices exorámus, 
ut, sicut Unigénitus Fílius tuus 
hodiérna die cum nostrae carnis substántia 
in templo est praesentátus, 
ita nos fácias purificátis tibi méntibus praesentári. 
Per Dóminum.

Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo.

Super oblata 
Gratum tibi sit, Dómine, quaesumus, 
exsultántis Ecclésiae munus oblátum, 
qui Unigénitum Fílium tuum voluísti 
Agnum immaculátum tibi offérri pro saeculi vita. 
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio: 
De mysterio Praesentationis Domini

V/. Dóminus vobíscum. 
R/. Et cum spíritu tuo. 

V/. Sursum corda. 
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. 
R/. Dignum et iustum est. 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere: 
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: 

Quia coaetérnus hódie in templo tuus Fílius praesentátus 
glória Israel et lumen géntium a Spíritu declarátur. 

Unde et nos, Salutári tuo in gáudiis occurréntes, 
cum Angelis et Sanctis te laudámus, sine fine dicéntes: 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Lc 2,30-31 
Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Post communionem 
Per haec sancta quae súmpsimus, Dómine, pérfice in nobis grátiam tuam, qui exspectatiónem Simeónis implésti, ut, sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscípere mererétur, ita et nos, in occúrsum Dómini procedéntes, vitam obtineámus aetérnam. Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario