Missale Romanum - In Conversione S. Pauli, Apostoli

Proprium de Sanctis
Ianuarius

Die 25 ianuarii
IN CONVERSIONE S. PAULI, APOSTOLI
Festum

Ant. ad introitum 2Tm 1,12 2Tm 4,8 
Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, iustus iudex.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta 
Deus, qui univérsum mundum
beáti Pauli apóstoli praedicatióne docuísti,
da nobis, quaesumus,
ut, cuius conversiónem hódie celebrámus,
per eius ad te exémpla gradiéntes,
tuae simus mundo testes veritátis.
Per Dóminum.


Super oblata 
Illo nos, quaesumus, Dómine, divína tractántes,
fídei lúmine Spíritus perfúndat,
quo beátum Paulum apóstolum
ad glóriae tuae propagatiónem iúgiter collustrávit.
Per Christum.

Praefatio I de Apostolis.

Ant. ad communionem Cf. Ga 2,20 
In fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me.

Post communionem 
Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster,
in nobis fóveant caritátis ardórem,
quo beátus apóstolus Paulus veheménter accénsus,
ómnium pértulit sollicitúdinem Ecclesiárum.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario