Missale Romanum - Praefatio I de Beata Maria Virgina

PRAEFATIO I DE BEATA MARIA VIRGINE
De Maternitate beatae Mariae Virginis

62. Sequens praefatio dicitur in Missis de beata Maria Virgine, addita suo loco mentione celebrationis diei, prout in singulis Missis indicatur.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:


Et te in ... beátae Maríae semper Vírginis collaudáre,
benedícere et praedicáre.
Quae et Unigénitum tuum
Sancti Spíritus obumbratióne concépit,
et, virginitátis glória permanénte,
lumen aetérnum mundo effúdit,
Iesum Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,
adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.
Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,
sócia exsultatióne concélebrant.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,
súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus 
Dóminus Deus Sábaoth. 
Pleni sunt caeli et terra glória tua. 
Hosánna in excélsis. 
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. 
Hosánna in excélsis.

1 comentario:

  1. El lema de los frailes dominicos es laudare, benedicere et pradicare (albar, bendecir y predicar), tomada de un prefacio a la BMV utilizada en tiempos de Sto. Domingo. Fue una sorpresa encontrar este lema restaurada en el Prefatio I de la BMV, aunque se encuentra "collaudare" en lugar de simplemente "laudare"·

    ResponderEliminar