Missale Romanum - In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum

Proprium de Sanctis
November

Die 2 novembris
IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM
DEFUNCTORUM

Missae quae sequuntur ad libitum celebrantis adhiberi possunt. (*) Quando dies 2 novembris incidit in dominicam, Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum.

1

Ant. ad introitum Cf. Mt 1; 1Co 15,22
Sicut Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo. Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.

Collecta
Preces nostras, quaesumus,
Dómine, benígnus exáudi,
ut, dum attóllitur nostra fides
in Fílio tuo a mórtuis suscitáto,
in famulórum tuórum praestolánda
resurrectióne spes quoque nostra firmétur.
Per Dóminum.

Super oblata
Nostris, Dómine, propitiáre munéribus,
ut fámuli tui defúncti assumántur in glóriam cum Fílio tuo,
cuius magno pietátis iúngimur sacraménto.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.


Ant. ad communionem Cf. Jn 11,25-26
Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus. Qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non moriétur in aetérnum.

Post communionem
Praesta, quaesumus, Dómine,
ut fámuli tui defúncti
in mansiónem lucis tránseant et pacis,
pro quibus paschále celebrávimus sacraméntum.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

2

Ant. ad introitum Cf. Jn 4
Réquiem aetérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis.

Collecta
Deus, glória fidélium et vita iustórum,
cuius Fílii morte et resurrectióne redémpti sumus,
propitiáre fámulis tuis defúnctis,
ut, qui resurrectiónis nostrae mystérium agnovérunt,
aetérnae beatitúdinis gáudia percípere mereántur.
Per Dóminum.

Super oblata
Omnípotens et miséricors Deus, his sacrifíciis áblue,
quaesumus, fámulos tuos defúnctos
a peccátis eórum in sánguine Christi,
ut, quos mundásti aqua baptísmatis,
indesinénter purífices indulgéntia pietátis.
Per Christum.


Ant. ad communionem Cf. Jn 4
Lux aetérna lúceat eis, Dómine, cum Sanctis tuis in aetérnum, quia pius es.

Post communionem
Sumpto sacraménto Unigéniti tui,
qui pro nobis immolátus resurréxit in glória,
te, Dómine, supplíciter exorámus
pro fámulis tuis defúnctis,
ut, paschálibus mystériis mundáti,
futúrae resurrectiónis múnere gloriéntur.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

3

Ant. ad introitum Cf. Rm 8,11
Deus, qui suscitávit Iesum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora nostra, propter inhabitántem Spíritum eius in nobis.

Collecta
Deus, qui Unigénitum tuum, devícta morte,
ad caeléstia transíre fecísti,
concéde fámulis tuis defúnctis,
ut, huius vitae mortalitáte devícta,
te conditórem et redemptórem
possint perpétuo contemplári.
Per Dóminum.

Super oblata
Pro ómnibus fámulis tuis in Christo
dormiéntibus hóstiam,
Dómine, súscipe benígnus oblátam,
ut, per hoc sacrifícium
singuláre vínculis mortis exúti,
vitam mereántur aetérnam.
Per Christum.


Ant. ad communionem Cf. Ph 3,20-21
Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostrae configurátum córpori claritátis suae.

Post communionem
Multíplica, Dómine, his sacrifíciis suscéptis,
super fámulos tuos defúnctos misericórdiam tuam,
et, quibus donásti baptísmi grátiam,
da eis aeternórum plenitúdinem gaudiórum.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

__________________________

* Hac die quilibet sacerdos tres Missas celebrare potest, servata tamen quae statuta sunt a Benedicto XV, per Const. Apost. Incruentum Altaris Sacrificium, die 10 augusti 1915: A.A.S. 7 (1915) pp 401- 404.

No hay comentarios:

Publicar un comentario